Paroles officielles de la chanson «Franciscae Meae Laudes» : Juliette Noureddine

Compositeurs : Juliette Noureddine
Chanteurs : Juliette Noureddine
Auteurs : Charles Baudelaire
Éditeurs : Les Studios Mademoiselle
Albums :

Paroles officielles de la chanson "Franciscae Meae Laudes"

Novis te cantabo chordis
O novelletum quod ludis
In solitudine cordis

Esto sertis implicata
O femina delicata
Per quam solvuntur peccata !

Sciut beneficum Lethe
Hauriam oscula de te
Quae imbuta es magnete

Quum vitiorium tempestas
Turbabat omnes semitas
Apparuisti, Deitas.

Velut stella salutaris
In naugragilis amaris…
Suspendam cor tuis aris !

Piscina plena virtutis
Fons aeternae juventutis
Labris vocem redde mutis !

Quod erat spurcum, cremasti
Quod rudius, exaequasti :
Quod debile, confirmasti

In fame mea taberna
In nocte mea lucerna
Recte me semper guberna.

Adde nunc vires viribus
Dulce balneum suavibus
Unguentatum odoribus

Meos circa lumbos mica,
O castitatis lorica
Aqua tincta seraphica

Patera gemmis corusca
Panis salsus, mollis esca
Divinum vinum, Francisca !

 
 


Facebook